Jdt 8

1Et factum est, cum audisset haec verba Iudith vidua, quae erat filia Merari, filii Idox, filii Ioseph, filii Oziae, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiae, filii Enan, filii Nathaniae, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben: 2et vir eius fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae: 3instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput eius, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. 4Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus, et mensibus sex. 5Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel. 7Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. 8Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. 9Haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri, et Charmi. 10Qui venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium? 11Et qui estis vos, qui tentatis Dominum? 12Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. 13Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 14Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam eius fusis lacrymis postulemus: 15non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 16Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi, 17dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: 18quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, 19pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus praeter ipsum. 20Expectemus humiles consolationem eius, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes Gentes, quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. 21Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum. 22Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt, 25exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, quae patimur, 27sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. 28Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia, quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. 29Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. 30Et dixit illis Iudith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis: 31ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. 32Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel. 33Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renunciem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. 34Et dixit ad eam Ozias princeps Iuda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
Copyright information for VulgS